monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 85, 18
Aliam etiam opinionem dicam. Fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam non fuisset Abraham , non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset levatis oculis videre, nisi ille esset superius, ille inferius. Et quid ei respondit Abraham, cum diceret, 'Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? Fili,' ait, 'memento quia recepisti bona in vita tua; Lazarus autem mala: nunc autem hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec,' ait, 'inter nos et vos magnum chaos firmatum est; ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos' . Ergo inter ista duo fortasse inferna, quorum in uno quieverunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi, eruisse Deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberavit se a talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat, Parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis: tu autem si feceris et salvus fueris, recte dicis medico, Liberasti me ab aegritudine; non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, defendit cum: gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus erat debitor; solutum est pro eo: liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant; sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent; inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo, fratres, sive illud, sive illud sit; hic me scrutatorem verbi Dei, non temerarium affirmatorem teneatis. Et eruisti animam meam ex inferno inferiore.